Życie pisze najbardziej oryginalne, najbardziej komiczne, a jednocześnie najbardziej dramatyczne scenariusze.

Tractavi sumptam assiduus cupidusque; sine illa Nulla fuit, memini, nox mihi, nulla dies. Sec me paenituit coepti piguitque laboris, Profeci aetatis pro ratione meae. Carmina cum pleno recitavi prima theatro, Addideram menses ad tria lustra novem. Lubrancum cecini, cui me debere videbam Primitias partus iure dicare mei, Et placui vulgo, non quod placuisse merebar; Spes bona de puero causa favoris erat. 35 Ex illo princeps aequales inter haberi Coepi et doctori carior esse meo. Hinc degustatae laudis rapiebar amore, Hoc magis et natus laudis amator eram Inque dies maiora animo amplectebar et onme Tentabam, per quod gloria tendit, iter. Obstitit in gradibus mediig mihi tristis egestas Nec passa est nostros altius ire pedes. Nam pater exhaustus sumptus se posse negabat Ulterius studiis suppeditare meis. Cogerer ergo ipsis cum iam valedicere Musis, Consuluit dubio sors inopma mihi. Praesul erat Cricius, Phoebo vir amicus, in isto Orbe per illa alius tempora si quis erat. Hic geniale suam limen mihi pandit in aulam, Pollicitus Musis omnia laeta meis. Et fortasse fides sua verba secuta fuisset, Mors illum rapuit sed properata mihi. Funera post Oricii numero me Cmita suorum Addit et amissi damma rependit eri Meque iubet cupidum, non parcens sumptibus ullis, In Latium posita protinus ire mora. Voti compos eo ingenuas mercator ad artea Et fieri Euganeae Palladis hospes amo. Invidit fortuna mihi morboque gravatum Compulit ad patrios me remeare focos, Quam volui citius, citius quam Cmita volebat; Sed res sub fatis votaque nostra iacent. Ergo domi moriar, quod nobis molliter unum 36 Cessit, in externa nec tumulabor humo. At tu, qui rapto gravius maerebis amico, Sive Cromerus eris, sive Rotundus eris, Haec mihi, si quod erit saxum, quo forte tegemur, Grandibus in saxo carmina caede notis: NSpe vacuus vacuusque metu cubo mole sub ista Et vere vivo. Mortua vita, vale!î Haec sat erunt. Ad te, nostri studiose, revertor, Ut de vita habeas omnia nota mea. Invalidum mihi corpus erat viresque pusillae, Frangeret exiguus quasque repente labor. Forma decora satis, vultus non tristis, in ore Non dubia ingenui signa pudoris erant. Linguae usus facilis, vox clara, coloris imago Candida et ad iustum facta statura modum. Impatiens animus contemm et pronus ad iram, Duravit multos quae mihi saepe dies. Gessi inimicitias non dissimulanter apertas, Numquam illis causam materiamque dedi. Iudicio lectos colui constanter amicos, Hos tantum veras credere doctus opes. Si reditus nobis amplos fortuna dedisset, Me, puto, splendidior nemo futurus erat Munificusque magis. Laudare hinc illa solebam Romani vere regia verba ducis: NNil hodie dedimus cuiquam, prodegimus ergo Istam, quod pudeat, perdidimusque diemî. Cor subitum ad lacrimas, misereri molle gerebam, Sed quale in pavido pectore cervus habet. 37 Hinc habui invisum teli genus omne gravisque Pallados, in bellum dum ruit, hostis eram. Munditiem cura muliebri prorsus amavi Ad vitium in cultu, vestibus atque cibis. Unguibus a teneris mihi bis decimum usque sub annum Cruda exstinguebat ml nisi lympha sitim. Unde malum iecori, credo, accersivimus et nunc Illa vetus vitam strangulat unda meam. In Venerem effusum male me plerique meorum Decepti externis asseruere notis, Vel quia me citharae cantusque salesque iuvabant, Vel quia paene puer scriptor amoris eram, Leucorhode siquidem primum meliorque priore Alphesiboea elegis cura fuere meis. Quo labor ille abiit, si forte requiris: in ignem, Multa alia ingenii sunt ubi signa mei, Digna brevi vitae modulo, ut quodcumque iuventae Ambitio stolidae praecipitavit opus. Nunc, cum quinta meos aetatis olympias actae Ad maiora animos tolleret, ecce vocor Et pereo ante diem nec iam, mea patria, possum, Qualibus optavi, te celebrare modis Et populi vetera acta tui regumque tuorum Et de temporibus non reticenda meis, Augusti imprimig thalamos, quos destinat illi Cum Ferdinando rege paratque pater. Hoc alii post me poterunt tamen; ipse, quod unun Nunc possum, ut vincas, ut valeasque precor. Vos quoque Ianicii memores valeatis amici, 38 Ire meum cuncti iamque paretia iter. Antonine vale, vale Antonine tuumque Te salvo salvum floreat omne genuis! Hei mihi, nulla umquam quod iam tibi parte probabo, Quae mens erga te sit mea, quantus amor